Перейти на главную страницу
A. Прочитайте, разберите и переведите предложения.
1. Nihil semper suo statu manet. 2. Motus terrae est ab occasu ad ortum. 3. Nonnulla loca terrae ob gelu asperum incolas non habent. 4. Nemo nostrum amico in rebus adversis auxilium negabit. 5. Planities erat magna et in ea tumulus satis grandis; eo Ariovistus et Caesar ad colloquium venerunt. 6. Lingua Latina diu apud populos Europae in magno usu erat. 7. Ubi ira dominatur, ratio non valet. 8. Miraris, et ego miratus sum. 9. Satis diserte pro se veritas loquitur. 10. Amici id, quod polliciti sunt, dabunt. 11. Senatus et magistratus rei publicae Romanae praeerant. Imperio magistratuum Romani parebant. 12. In signis exercitus Romani eae litterae erant: SPQR (=senatus consulto [см. приложение § 11]). 13. Ariovistus, dux Sueborum, priusquam cum exercitu Romano acie (прил. § 11) pugnat, multos dies exercitum suum in castris continet. 14. Romani antiqui parva manu magnas adversariorum copias superabant. Bello Punico secundo autem copiae adversariorum interdum exercitui Romano (прил. § 22) perniciei et interitui (прил. § 23) erant.
СЛОВА
maneo, nsi, nsum 2 – сохраняться status, us m – состояние, положение occassus, us m – закат, запад ortus, us m – восток, восход gelu, us n – холод asper, era, um – суровый res, rei f – вещь, дело; res adversae – несчастье, неудача nego 1 – отрицать, отказывать planities, ei f – равнина tumulus, i m – холм satis – достаточно, довольно grandis, e – большой, огромный colloquium, i n – разговор, беседа usus, us m – употребление dominor, atus sum, ari 1 – господствовать, властвовать pernicies, ei f – гибель |
ratio, onis f – разум, образ мыслей miror 1 – удивляться loquor, locatus sum, loqui 3 – говорить, разговаривать veritas, atis f – правда, истина diserte – ясно polliceor, citus sum, eri 2 – обещать senatus, us m – сенат magistratus, us m – магистрат signum, i n – знамя; знак nummus, i m – монета dux, cis m – вождь priusquam – прежде чем acies, ei f – строй, сражение contineo, tinui, tentum 2 – содержать manus, us f – отряд; рука, сила interitus, us m – гибель, уничтожение |
А. Прочитайте, разберите и переведите предложения.
1. Nemo amat eos, quos timet. 2. Semper nos delectat aut aliquis utilis labor, aut aliqua bona ars, aut aliquod gratum studium. 3. Non semper iidem homines de iisdem rebus eadem iudicant. 4. Quae amicitia potest esse inter ingratos? 5. Nullum bonum est sine aliquo malo.
СЛОВА
timeo, ui,-, 2 – бояться delecto 1 – забавлять, услаждать utilis, e – полезный
|
ars, tis f – ремесло, искусство, наука studium, i n – занятие ingratus, a, um – неблагодарный
|
В. Прочитайте и переведите текст.
diversus, a, um – различный mos, moris m – обычай, образ жизни stabilis, e – постоянный, неизменный sedes, is f – место жительства, сиденье studiosus, a, um – любознательный sermo, onis m – разговор, беседа notus, a, um – известный
|
tranquillus, a, um – спокойный pratum, i n – луг mare, is n – море frux, gis f – плод, фрукт urbs, bis f – город navis, is f – корабль procella, ae f – буря
|
С. Прочитайте, разберите и переведите текст.
senectus, utis f – старость, зрелость iuvenis, e – молодой, юный mane – утром pridie – прежде, накануне, днем ранее curro, cucurri, cursum 3 – бежать
|
aio, ait, -, – говорить, утверждать descendo, scendi, scensum, ere – идти, спускаться, вступать transmitto, misi, missum 3 – передавать, переправляться, пересылать
|
А. Прочитайте, разберите и переведите предложения.
1. Aetas dulcissima adulescentia est (Plin.Epist.). 2. Fideliores sunt oculi auribus . 3. Pax vel iniusta utilior est, quam iustissimum bellum (Cic.). 4. Homini homine nihil pulchrius videtur (Cic). 5. Nullus est locus domestica sede iucundior (Cic). 6. Gravissimum est imperium consuetudinis. 7. Non minor voluptas percipitur ex velissimis rebus, quam ex pretiosissimis (Cic.). 8. Veterrimus homini optimus est amicus. 9. Homines amplius oculis, quam auribus credunt (Seneca. Epist). 10. Omne bellum sumitur facile, aegerrime desinit (Sall.). 11. Ex inferiore loco in superiorem non satis commode tela adidi possunt (Caes.). 12. Facile omnes, quum valemus, recta consilia aegrotis damus (Terentius). 13. Summi montium vertices nive aeterna tecti sunt. 14. Nuntiis litterisque Allobrogum commotus, Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit; cum his legionibus legatus Quintus Pedius in ulteriorem Galliam missus est.
СЛОВА
adulecsentia, ae f – юность, молодость dulcis, e – сладкий, приятный aetas, atis f – время жизни, возраст fidelis, e – верный, надежный oculus, i m глаз auris, is f – ухо pax, pacis f – мир iniustus, a, um – несправедливый iustus, a, um – справедливый homo, inis m – человек video, vidi, visum 2 видеть, pass. kазаться domesticus, a, um – домашний iucundus, a, um – приятный gravis, e – тяжелый, важный, веский consuetudo, inis f – привычка, обычай voluptas, atis f удовольствие, наслаждение, радость percipio, cepi, ceptum 3 – принимать, ощущать, воспринимать vilis, e – дешевый aeger, gra, um – тяжелый
|
commoveo, movi, motum 2 – побуждать, волновать conscribo, psi, ptum 3 – формировать desino, sii, situm 3 прекращаться commodus, a, um – удобный adigo, egi, actum 3 – долетать telum, i n – копье, стрела quum – когда rectus, a, um – правильный, прямой aegrotus, a, um – больной facilis, e – легкий consilium, i n – совет, решение vertex, icis m – вершина mons, ntis m – гора nix, nivis f – снег aeternus, a, um – вечный, бесконечный preciosus, a, um – дорогой, ценный vetus, eris – древний, старый, давний amplus, a, um – большой, широкий sumo, sumpsi, sumptum 3 – начинать
|
А. Прочитайте, разберите и переведите текст.
Anno tricesimo imperium occupavit Augustus, qui primus imperator populi Romani fuit. Imperatoribus paruit imperium Romanum usque ad annum quadringentesimum septuagesimum sextum aerae nostrae, sive millesimum ducentesimum tricesimum ab Urbe condita.
condo, didi, ditum 3 – воздвигать, основывать; ab urbe condita – от основания города initium, i n – начало arbitrium, i n – решение expello, puli, pulsum 3 – выгонять creo 1 – избирать
|
par, paris – равный, одинаковый coerceo, cui, citum 2 – сдерживать observo, avi, atum, are – оберегать, соблюдать fere – почти, приблизительно saeculum, i n – век consul, ulis m – консул |
В. написать все числительные римскими цифрами.
Mortem regis Romanorum primi interregnum secutum est. Post interregnum Numa Pompilius, rex pacis, regnabat. Templum dei Iani, quod apertum semper bellum significabat, Numae Pompilii regis tempore clausum erat.
Multa bella a rege Romanorum tertio Tullo Hostilio gerebantur. Bellum inter Romanos Albanosque certamen trigeminorum, qui Horatii et Curiatii appellati sunt, discrevit. Victoriam Romanis Horatii reportabant, itaque etiam Alba Longa Roma regebatur.
Rex Romanorum quartus Ancus Martius erat. Post illum Tarquinius Priscus regnabat, a quo praeter suos etiam filius servae educabatur. Hic adolescens ad regnum obtinendum ab uxore regis mortui quoque adiutus est. Sic factus estServius Tullius, rex Romanorum sextus, qui instituta legesque populo Romano dedit. Sed filia regis una cum marito regnum patrium appetebat. Gener Servii Tullii, Tarquinius, qui postea Superbus est nominatus, solum per corpus mortuum regis regnum obtinere potuit.
Rex ultimus multa oppida vi ac dolo occupavit. Postquam Tarquinius Superbus anno ducentesimo quadragesimo quarto post Urbem conditam regno expulsus est, regnum concidit.
Libertatem populus Romanus, iam pridem optabat exspectabatque. Post reges expulsos primi consules L. Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus rei publicae praefuerunt.
Praetores iudicabant: praetor urbanus de controversiis civium, praetor peregrinus de controversiis civium et peregrinorum. Inter omnes magistratus consulum potestas summa fuit. In bello consules duces exercituum erant, in pace civitatem administrabant. Saepe apud populum aut in senatu orationes de legibus habebant. Lictores ante consules portabant fasces - securim, virgis circumdatam; primo enim consulibus potestas vitae necisque in cives erat.
Itaque fasces signum potestatis erant.
3. Censores Romani
Quinto anno Romae bini censores creabantur. Deligebantur ex numero eorum, qui consulatu optime functi erant. Magna erat censorem potestas, neque quisquam apud Romanos in maiore honore erat quam illi. Censores non modo censum civium habebant, sed etiam mores probabant. Si quis agricola agrum suum non diligenter colebat, id non sine aliqua poena erat. Item, quicumque eques equum suum non satis curaverat, a censoribus notabatur. Si quod facinus comissum erat, censores poenam constituebant. Cives, qui aliquid gravius commisserant, tribu movebantur. Quisquis senatorum facinoris convictus erat, senatu movebatur.
4. Gentes Italiae
Italiam superiorem habitabant Galli. Hanc partem Italiae, quae cis Alpes sita erat, Romani Galliam Citeriorem vel Cisalpinam appellabant. Maior erat ea Gallia, quae Gallia Ulterior vel Transalpina appellabatur, quod trans Alpes sita erat.
Romanorum finitimi erant Etrusci, qui prioribus temporibus ex Asia in Italiam venerant, ut fama est. Interiores partes Italiae incolebant Sabini, Aequi aliaeque nationes, quibuscum Romani diuturna bella gesserunt. Difficillimum fuit cum Samnitibus, qui Romanis simillimi erant virtute, foedus facere. Quo facto (после его заключения) pleraeque gentes Italiae mediae et inferioris Romanis parebant.
Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod Graeci ibi plurimas colonias constituerant. E quibus urbi Romae proximae erant Cumae et Neapolis.
5. De Roma antiqua
Roma antiqua in septem collibus ad amnem Tiberim sita erat. Prima Romanorum sedes erat collis Palatinus. In valle, sub radicibus montis Capitolii sita, forum Romanum patebat. Ibi cives diu negotia publica et privata tractabant. In campo, inter Capitolium et Tiberim sito, antiquis temporibus milites exercebantur, itaque campus Martius appelabatur. In Tiberi numerus pontium magnus erat. Postea urbs novis foris ornabatur. Templa pulchra et signa praeclara animos civium delectabant. Pulchritudo urbis apud omnes gentes nota erat. Itaque Romam, a pastoribus quondam conditam, iure scriptores lumen gentium appellabant.
6. Colosseum
Romae multae columnae, arcus, templa theatraque antiqua deleta sunt. Tamen hodie quoque nonnullae reliquiae Romae antiquae ostentari possunt. Roma merito “Roma aeterna” vocatur. Optime illud theatrum conservatum est, quod iussu T.Flavii Vespasiani aedificatum est et olim ex eo amphitheatrum Flavium nominabatur. Hoc amphitheatrum postea Colosseum appellatum est ex colossea statua Neronis, quae hic collocata erat. Tum, quum id aedificatum erat, id est anno aerae nostrae octogesimo, per centum dies ludi magnifici Romanis a magistratibus praebebantur. Quibus diebus permultae bestiae necatae erant. Magistratus Romani hos ludos dabant, et vulgus eis delectabatur.
Mirus aspectus praebetur eis, qui illi theatro appropinquant. Alti muri eius theatri, quod ovi formam habet, ornantur magnificis columnis. Colosseum amplissimum fuit: ab octoginta septem igitur milibus Romanorum compleri potuit. Diebus festis per octoginta introitus, quos videmus, magnae virorum feminarumque manus amphitheatrum intrabant. His diebus enim totus fere populus Romanus advolabat. Ei, qui aderant, summo studio (прил. § 11) spectacula, quae eis dabantur, spectabant. Bestiae, ex Africa importatae, quae in caveis sub arena sitis continebantur, in arenam agitabantur. Quae postquam illam intraverunt, inter se pugnabant et necabant. Sed etiam homines cum his pugnare debuerunt. Postremo viri iuxta has bestias necati humi iacebant. Quae spectacula Romanis gaudeo (прил. § 23) fuerunt!
In numero clarorum oratorum Romanorum erat Marcus Tullius Cicero. Ciceroni non solum libri scriptorum Romanorum noti erant, sed etiam libri scriptorum Graecorum. Nota sunt opera Ciceronis de philosophia et de institutione oratoria; notae sunt epistulae et orationes clari oratoris.
Orationes Graecorum et Romanorum etiam post multa saecula animos hominum delectant.
8. De Germanorum antiquorum moribus
Germani agriculturae non student; magna pars victus eorum in lacte, caseo, carne consistit. Multum in venationibus sunt. Cibi genere et exercitatione et libertate vitae vires aluntur et corpora immensa magnitudine gignuntur. Atque consueverunt locis frigidissimis pellibus parvis modo corpora tegere et lavari in fluminibus.
Quum civitas bellum gessit, magistratus creantur. Ei bello praesunt et potestatem vitae necisque habent. In pace principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque decernunt.
Germani non agri modum certum habent aut fines proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos hominibus agros attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Germani neque oppida incolunt, neque sedes inter se iunctas habent, ut e Taciti libro cognoscimus.
Caesar scribit: Galli deorum maxime Mercurium colunt. Hunc Viarum ducem, hunc mercatorum custodem appellant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his deis eandem fere opinionem, quam reliquae gentes, habent: Iuppiter imperium deorum tenet, Apollo morbos depellit, Minerva operum atque artificiorum initia tradit, Mars bella regit. Huic deo Galli, quum proelium committere in animo habent, plerumque praedam promittunt. Quum adversarios superaverunt, bestias adversariorum necant, conferunt in unum locum reliquas res, quibus magnos tumulos exstruunt. In Galliae civitatibus nemo fere religionem et mores populi laedit vel neglegit. Si qui neglegunt vel laedunt, ab aliis contemnantur; his ceteri de via decedunt, aditum eorum, sermonemque defugiunt.
De Germanorum deis autem Caesar nihil nisi haec scribit: Germani in deorum numero eos solos, dicunt, quos vident et quorum opibus iuvantur: Solem et Vulcanum et Lunam.
In Taciti libro legimus: a Germanis maxime Mercurius colitur. Cui Germani certis diebus etiam homines sacrificant. Herculem et Martem concessis bestiis placant. Ceterum Germani deos neque parietibus includunt, neque in hominis speciem fingunt.
Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus est. Ibi Helenam, Menelai regis uxorem, rapuit. Hinc bellum Troianum incipitur. Decem annos ad Troiam pugnatum erat. Denique Troia a Graecis dolo capta et deleta est.
А. Прочитайте, разберите и переведите предложения. Подчеркните управляющий глагол, accusativus (логич. подл.) и infinitivus (логич. сказ.).
1. Victorem a victo superari saepe videmus. 2. Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque, saepe audistis (Cic.). 3. Pompeios, celebrem Campaniae urbem, consedisse terrae motu, audivimus (Seneca). 4. A patre meo audivi, Diocletianum principem iam privatum dixisse, nihil esse difficilius, quam bene imperare (Fl. Vopiscus). 5. Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia, nisi avaritia, esse perituram (Cic.). 6. Apparuit nescire eos victoria et tempore uti (T.Livius). 7. Cato dixit, litterarum radices amaras esse, fructus iucundiores. 8. Aiunt homines plus in alieno negotio videre (Sen). 9. Tibi discedens pollicitus sum me omnes res tibi perscripturum (Cic.). 10. Quid? Credebas dormienti tibi haec confecturos deos? (Terentius). 11. In castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam (Sallustius).
De Aenea
Antiqui poetae Romanorum tradunt egregium virum Troianum, Aeneas nomine, post Troiam (после взятия Трои) a Graecis captam a Troiae ora in Italiam venisse. Narrant eum fato (прил. § 19) profugum multum terra marique iactatum esse ob iram Iunonis, deae saevae. Nam fato destinatum est Troianos cum Aenea in Italiam venturos esse et ibi ab eis oppidum novum conditum iri. Itaque Aeneas et amici illius in Italiam venerunt et Lavinium oppidum novum condiderunt. Postea Iulus, Aenea filius, alium oppidum Albam Longam condidit.
ЗАНЯТИЕ XVI
А. Прочитайте, разберите и переведите предложения, подчеркивая управляющий глагол, nominativus (логическое подлежащее, а при его отсутствии подчеркните местоимение в переводе) и infinitivus (логическое сказуемое).
1. Catilina prohibitus erat consulatus petere (Sallustius). 2. Iussus es renuntiari consul (Cic.). 3. Qui tacet, consentire videtur. 4. Beatus Epicurus sibi videtur esse moriens (Cic.). 5. Consuetudo et mos vim legis videntur habere. 6. Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt (Cic.). 7. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse, quam possumus (Seneca). 8. Caesar appropinquare dicebatur magnusque terror incidit Pompei exercitui (Caes.). 9. Fugisse ex proelio dicuntur notissimi latronum duces (Cic.). 10. Fortis ac vehemens orator existimatur esse Gaius Gracchus (A. Gellius). 11. Lycurgi temporibus Homerus fuisse traditur.
В. Переведите, указав в каком предложении какой оборот употреблен. Подчеркните, входящие в оборот члены предложения.
1. Medea Peliam dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum (Plautus). 2. Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum (Seneca). 3. Nunquam te patiar perire; me perire est aequius (Plautus). 4. Visus sum mihi cum Galba ambulare (Cic.). 5. Romulus urbem constituit, quam a suo nomine Romam iussit nominari (Cic.). 6. Multos scriptores rerum suarum Magnus ille Alexander secum habuisse dicitur (Cic.). 7. Leo rex ferarum esse a poetis putatur. 8. Plus audire, quam loqui militem decem (Amm. Marcellinus).
ЗАДАНИЕ XVII
А. Переведите предложения, подчеркивая логическое подлежащее одной, а логическое сказуемое двумя чертами.
1. Sagitta in lapidem nunquam figitur; interdum resiliens, percutit drigentem (Hieron). 2. Reluctante natura, irritus labor est (Seneca). 3. Athenienses, non exspectato auxilio, adversus sexcenta milia hostium in campis Maratoniis in proelium egrediuntur (Iustin.). 4. Antonius, qui Asiam orientemque tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegipti, duxit uxorem (Eutr.). 5. Plebs Romana, Sicinio quodam auctore, iniussu consulum, in sacrum montem secessit (T. Liv.). 6. His rebus celeriter administratis, ipse (Caesar), quum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit (Caes.). 7. Vergilius Brundisii moritur, Sextio Saturnino et Lucretio Cinna consulibus (Suet). 8. Caesar, e nave egressus in Africa, ad terram prolapsus est. Tum exclamavit, omine in melius verso: “Teneo te, Africa!” 9. Poema – loquens pictura, pictura – tacitum poema debet esse. 10. Paupertas nulli malum est, nisi repudianti (Seneca). 11. Omne malum nascens opprimitur, inveteratum fit plerumque robustius (Cic.). 12. Hostes, hanc adepti victoriam, in perpetuam se fore victores confidebant (Caes.). 13. Dictator triumphans Urbem invehitur (T.Liv.). 14. Re intellecta, in verborum usu faciles esse debemus (Cic.).
В. Образуйте и переведите все причастия от глаголов: voco 1, moveo 2, mitto 3, facio 3, audio 4.
А. Образовать герундив от глаголов: voco 1, moveo 2, mitto 3, loquor 3, punio 4.
B. Образовать и перевести все падежи герундия от глаголов: muto 1, terreo 2, lego 3, facio 3, audio 4.
C. Перевести. Указать где герундий, где герундив, в какой функции выступает последний.
1. Cato inexpiabili odio, delendam esse Carthaginem, pronuntiabat, Scipio Nasica – servandam (Florus). 2. Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum (Caes.). 3. Hominis mens discendo alitur et cogitando (Cic.). 4. Democritus philosophus olim animadvertit
quendam, qui multa imperite dispetabat. “Hic,- inquit, – non dicendi peritus est, sed imperitus tacendi”. 5. Recte ac vere videtur Ovidius dixisse emendandi laborem maiorem esse, quam scribendi. 6. Gallorum animus ad bella suscipienda alacer et promptus erat. 7. Helveciis facultas itineris per provinciam Romanam faciendi a Caesare non est data. 8. Atomus est corpusculum minutum et individuum, quo in explicanda origine mundi utebatur Democritus et post eum Epicurus. 9. Quis ignorat Gallos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? (Cic.). 10. Ut ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum canis, sic homo ad duas res: ad intelligendum et agendum natus est (Cic.). 11. Militibus simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum (Caes.).
А. Определить форму глаголов. Перевести.
1. Ponet. 2. Putet. 3. Patet. 4. Moveatur. 5. Commeant. 6. Venietis. 7. Veniatis. 8. Clauditur. 9. Clauderet. 10. Respondet. 11. Respondit. 12. Responderunt. 13. Responderint. 14. Responderant. 15. Habeat. 16. Habitat. 17. Habitemus. 18. Servet. 19. Servatis. 20. Serviat. 21. Serviet. 22. Serviverunt. 23. Servaverunt. 24. Patieris. 25. Patiaris.
B. Перевести. Определить значения конъюнктива в независимых предложениях.
a) 1. Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa (Sen.). 2. A. Tu Gallus es, ego Germanus; decertemus pro suae uterque gentis gloria.- B. Si vicero, tu ter clamabis: “Floreat Gallia!”; si victus, quod absit, ero, totidem verbis celebrabo tuam Germaniam (Erasm.). 3. Utinam tam facile vera invenire possim, quam falsa convincere! (Cic.). 4. Qui beneficium dedit, taceat; narret, qui accepit (Sen.). 5. Ante mortem ne laudes hominem quemquam. 6. Pro patria quis bonus dubitet mortem oppetere? (Cic.).
b) Quae sint in horto necessaria Multa sunt in horto necessaria. Sit primum aquae copia. Dividatur ea ac per rivulos adducatur in omnes horti partes. Claudatur hortus, cuius portulae animalia plantis noxia removeant. Ne multae sint arbores, quarum umbra noceat. Vertatur humus, iniciatur stercus. Si dabis terrae, dabit. Si non des, non det.
C. Перевести. Определить типы придаточных предложений.
1. Quum primi ordines militum considissent, tamen acerrime reliqui resistebant. 2. Hoc toto proelio, quum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. 3. Quum Galli Clusium, Etruriae oppidum, obsiderent, missi sunt Roma tres legati, qui illos monerent, ut obsidionem solverent. 4. Disseritur, expetendane sit gloria (Cic.). 5. Sitio. Utrum sit aurem poculum, an crystallinum, an manus concava, nihil refert. 6. Chilon, quum aliquando inter patrem et filium iudex esset, filio: “Si mala, – inquit, – causa tua erit, damnaberis; si bona, non minus damnaberis, quod patrem accusavisti”. 7. Quum Alexander Darei condiciones repudiavisset, Parmenio: “Ego, – inquit, – si Alexander essem, pacis condiciones acciperem”. Cui ille: “Ego quoque acciperem, si Parmenio essem”. 8. Sim impudens, si plus postulem, quam homini a rerum natura tribui potest (Cic.). 9. Diogenes philosophus aliquando in oppidum parvum venit. Quum portas amplas et magnificas videret, illudens: “Portas, – inquit, – claudite, ne urbs verstra egrediatur!”. 10. Alexander Magnus urbem Lampsacum expugnare constituit. Copias iam ad urbem adducenti Anaximenes praeceptor obvius fuit. Rex, quum metueret, ne ille se a consilio suo averteret: “Nunquam, – inquit, – quod rogaveris, a me impetrabis”. Tum philosophus: “Rogo te, – inquit, – ut Lampsacum diruas”. Ita urbs servata est.
Контрольная работа и методические указания к ее выполнению
Цель работы – проверить, как студент справляется с подлинным латинским текстом.
1. Переписать текст одного из вариантов.
2. Сделать синтаксический разбор всех сложноподчиненных предложений:
а) указать главное предложение;
б) указать придаточное (или придаточные); назвать его (их) вид;
в) попутно подчеркнуть главные члены предложения в каждом;
г) если сказуемое придаточного стоит в конъюнктиве, объяснить, почему употреблены данные его времена.
3. Если имеются инфинитивные, причастный (abl.abs.) и герундивный обороты, указать их; указать, какое обстоятельство выражено оборотом ablativus absolutus.
4. Указать дериваты, т.е. слова, производные от латинских корней (у глаголов иметь в виду все три основы).
5. Записать перевод всего текста (параллельно с переписанным).
Текст Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit. Nelvetii, repentino eius adventu commoti, quum id, quod ipsi diebus viginti aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt. |
Перевод Когда произошло это сражение, (Цезарь) позаботился навести мост на (реке) Арар, чтобы иметь возможность преследовать остальные войска гельветов, и таким образом (=по нему) перевел войско. Гельветы, пораженные его внезапным приближением, так как они поняли, что он за один день сделал то (т.е. переправу через реку), чего они достигли с трудом за 20 дней, отправляют к нему послов. |
Первое проедложение:
a) главное – pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit (подлежащее подразумевается – Caesar);
б) придаточное цели – reliquas copias ut consequi posset. Coniunctivus imperfecti, так как в главном praesens historicum, приравнивающийся к историческому времени;
в) hoc proelio facto – abl.abs. – обстоятельство времени;
г) pontem faciendum – герундивный оборот.
Второе предложение:
а) главное – Helvetii, repentino eius adventu commoti, legatos ad eum mittunt;
б) придаточное причины – quum id illum uno die fecisse intellegerent (подлежащее подразумевается Helvecii); coniunctivus imperfecti как и в предыдущем предложении;
в) от intellegerent зависит acc.c. inf.: illum fecisse;
г) придаточное определительное (зависит от id) – quod ipsi...confecerant;
д) придаточное поясняющее – ut flumen transirent (подлежащее подразумевается Helvetii), coniunct. imperf. как и в предыдущем предложении.
Дериваты: facio, feci, factum 3 – факт; reliquus, a, um – реликвия; copia, ae f – копия; pons, ntis m – понтон; curo, avi, atum 1 – куратор; conficio, feci, fectum 3 – конфекция (отдел готового платья), конфета (из “конфекта” – готовое изделие); transeo, ii, itum, ire – транзит; intellego, xi, ctum 3 – интеллигент, интеллигенция, интеллект; legatus, im – легат; mitto, misi, missum – миссия, миссионер.
Вариант I
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala et M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
(Caes. B.G. lib. I, c. II)
(Caes. B. G. lib. I, c. VIII)
(Caes. B. G. lib. VI, c. XIV)
(Caes. B. G. lib. VI, c. XVII)
(Caes. B. G. lib. VI, c. XIX)
aestimatio, onis f оценка castellum, i n небольшое укрепление conatus, us m попытка coniunctim сообща consecratus, a, um священный conspicor, atus sum 1 заметить cremo 1 сжигать cruciatus, us m мучение, пытка cupidus, a, um жаждущий deiicio, ieci, iectum 3 сбрасывать, лишать depello, puli, pulsum 3 отгонять, отражать dispono, posui, positum 3 располагать ditissimus см. dives dos, dotis f приданое excrucio 1 истязать, мучить funus, eris n похороны immunitas, atis f льгота intereo, ii, itum, ire погибать Iura, ae m Юра (гора) inventor, oris m изобретатель invitus, a, um неохотный
|
noctu ночью Orgetorix, igis m Оргеториг perdisco, didici, – 3 выучивать наизусть perduco, xi, ctum 3 проводить perrumpo, rupi, ruptum 3 прорваться potior, itus sum 4 овладеть quaestio, onis f допрос quaestus, us m приобретение ratis, is f плот remitto, misi, missum 3 терять Rhodanus, i m Родан (ныне Рона) sedecim шестнадцать sua sponte по доброй воле sumptuosus, a, um богатый, пышный suspicio, onis f подозрение vacatio, onis f освобождение versus, us m стихотворная строка viceni, ae, a по двадцать Lemannus, i m Леманнское озеро Messala, ae m Мессала navis, is f корабль
|
XXII. 1. Agriculture non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. 2 Neque quisquam afri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui tum una coierunt, quantum et quo loco visum est agri, attribuunt atque anno post alio transire cogunt. 3 Eius rei multas afferunt causas: ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; 4 ut animi aequitate plebem contineant, quum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
XXIII 1. Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. 2 Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; 3 simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. 4 Quum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. 5 In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. 6 Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. 7 Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit, se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ii, qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine cjllaudantur: 8 qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero dicuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. 9 Hospitem violare fas non putant; qui quaque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.
XXIV. 1. Ac fuit antea tempus, quum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. 2 Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam apellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; 3 quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. 4 Nunc, quod in eadem inopia, egestate, patientia, qua ante, Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur, 5 Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, 6 paulatim assuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
II. Ipsos Germanos indigenas crediderim, minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur, qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
Quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam coelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?..
IV. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus; truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida; laboris atque operum non eadem patientia; minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam coelo solove assueverunt.
V. Terra, etsi aliquando specie differt, in universum tamen aut silvis horrida, aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum et Pannoniam aspicit, satis ferax, frugiferarum arborum, impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. Ne armentis quidem suus honor aut gloria frontis; numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. Argentum et aurum propitiine an irati dii negaverint, dubito. Nec Tamen affermaverim, nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere; quis enim scrutatus est? Possessione et usu haud perinde afficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia utilitate quam quae humo finguntur; quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in precio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt. Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque. Argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla affectatione anumi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.
VI. Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur. Hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel enimus pugnent. Et eques quidem scuto frameaque contentus est; pedites et missilia spargunt, pluraque singuli atque immensum vibrant nudi aut sagulo leves. Nulla cultus iactatio; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea. Equi non forma, non velocitate conspicui...
In universum aestimanti plus penes peditem roboris, eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus; centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. Scutum reliquisse praecupuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
VII. Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Ceterum neque animadvertere neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt; effigiesque et signa quaedam detracta lucis in proelium ferunt. Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non causis, non fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad coniuges vulnera ferunt; nec illae numerare aut exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.
VIII. Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata cominus captivitate, quam longe impatienttius feminarum suarum nomine timent, adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur...
IX. Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fac habent...
X. De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur. Coeunt, nisi quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, quum aut inchoatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. Nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant; sic constituunt, sic condicunt; nox ducere diem videtur... Ut turbae placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam iubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum assensus genus est armis laudare.
XII. Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere. Distinctio poenarum ex delicto. Proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corrore infames coeno ac palude iniecta insuper crate mergunt. Diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. Sed et levioribus delictis pro modo poenarum equorum pecorumque numero convicti mulctantur. Pars mulctae regi vel civitati, pars ipsi, qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur. Eliguntur in iisdem conciliis et principes, qui iura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas assunt.
XIII. Nihil autem neque publicae, neque privatae rei nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris quam civitas suffecturum probaverit. Tum in ipso concilio vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto frameaque iuvenem ornant. Haec apud illos toga, hic primus iuvaentae honos: ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae...
XIV. Quum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non adaequare. Iam vero infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi suo ex acie recessisse...
Principes pro victoria pugnant, comites pro principe...
Pignum quin imo et iners videtur sudore acquirere, quod possis sanguine parare.
XV. Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium transigunt, dedidi somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens; delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent...
Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. Gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed publicae mittuntur, electi equi, magna arma, phalerae torquesque. Iam et pecuniam accipere docuimus.
ПРИЛОЖЕНИЕ
02 09 2014
3 стр.
«История русского литературного языка» предназначено для студентов 5 курса заочного отделения филологического факультета. В него входят задания для самостоятельной работы, системы
15 10 2014
7 стр.
Программа, методические указания и контрольные работы для студентов факультета высшего сестринского образования заочного отделения медицинских вузов
14 10 2014
5 стр.
Контрольные задания по дисциплине «Практический курс основного иностранного языка» (английский язык) для студентов заочного отделения
12 09 2014
2 стр.
С. Г. Лукина кандидат исторических наук, доцент кафедры гуманитарных и социально-экономических дисциплин Ижевского юридического института(ф) рпа минюста России
11 09 2014
4 стр.
02 09 2014
33 стр.
12 10 2014
4 стр.
Теоретические знания в этой области позволяют составить базу анализа психологических явлений и процессов, происходящих в мире политики, глубже понять связь политического бытия и вн
18 12 2014
5 стр.